AEQUINOCTIA ambo

AEQUINOCTIA ambo
AEQUINOCTIA ambo
Cynocephali sedentis hieroglyphicô indigitari consuevêre, apud Aegyptios: Ea enim huius animalis natura est, ur per aequinoctia duodecies in die urinam reddat, aequali semper inter duodenas vices observatô spatiô; quod similiter facit in duabus aequinoctiorum noctibus, uti legitur apud Orum Apollinem. Hinc a Trismegisto diei aequinoctialis in XII. partes divisio tradita: factum postea, ut in horologiis suis aquariis Aegyptii cynocephalum exsculperent, cuius ex veretillo aqua profluerer, quâ iuste duodenae illae partes diei Aequinoctialis, totidemque noctis dividerentur. Ne vero aqua prolixius efflueret, quam par esset ad iustam horae mensuram servandam, aut rursus aequô parcius manaret, avulsô e cynocephali cauda pilô, ad eius instar tenue ferrum parabant, quo adtemperabant aquae fluxum, ut habe: idem Orus. His itaque rebus atque huius animalis magisteriô edocti Aegyptii diem naturalem aequinoctialem XII. horarum fecerunt et noctem similiter aequinoctialem totidem, adeoque horarum XXIV, verum diem, quô et nox comprehenditur, qui sit unô caeli circumactu. Atque hic dies est Astrologorum; quem Umbri quidem olim, ut et hodierni Mathematici a Meridie incipiunt: Babylonii vero et Aegyptii olim Astrologi ab Ortu Solis auspicati, eum viginti quatuor partium seu horarum aequalium constituebant, easque partes a die in noctem continuabant. Quô modô soli dies Aequinoctiales duodecim partibus constabant, noctesque totidem; etenim cum 24. horae iunctim in νυχθήμερον computantur, omnium horarum par est intervallum. At cum duodecim horis omnis dies divisus notatur, crescendi ac decrescendi inter ipsas horas alterna mutatio est, ut recte Hyginus scribit, de limit. constit. Post Horologia vero et Horas inventas, omnis dies duodecim partes habere coepit, quas Horas dixêre, etc. Aegyptios Graeci quoque antiquissimi Astronomi secuti, in disciplina rerum caelestium, ex arte Gnomonica dirigenda, eandem cum illis viam institerunt, et diem similiter divisum in 24. partes aequales observarunt, ex quibus 12. partes diebus Aequinoctialibus Solis attribuerunt. Quae sunt δώδεκα μέρεα τῆς ἡμερης, quae Graecos a Babyloniis sumpsisie cum polo et gnomone, scribit Herodotus. Nam πόλος et γνώμων, non aliis tunc quam Mathematicis serviebant, nec alias diei partes designabant. Et quidem Solstitia et Aequinoctia, et quaecumque alia exploravêre ex umbrarum momentis, ad aequinoctialis gnomonis umbras et per 12 diei Aequinoctialis partes, ea deprehendisse constat. Quae certe fuit apud illos vetustissimos Graeciae Astronomos magnopere exagitata multumque desudata investigatio Solstitiorum et Aequinoctiorum. Inter quos Anaximander, ex umbrarum ratione et arte gnomonica, cum Aequinoctia et Solstitia investigâsset, Lacedaemone gnomonem statuit, quô illa ostenderentur. Meton dein Atheniensis Heliotropium Aestivum constituit in Pnyce: cuiusmodi Heliotropia, ad formam Horologii descripta, et quae Horologia Aequinoctialia vocare posses, alii postea certatim erexêre. Sed. ista. ut dictum, horarum adhuc usu ignoratô, solis Mathematicis usui erant, nullius plane usus in vita civili, nisi quatenus Populus ex iis discebat, quando futuri essent, Solstitiorum et Aequinoctiorum dies. Quod tamen et ipsum sciri non parvi momenti, nec parvi usus est, in rebus Rusticis procurandis. Ideo publicis locis Urbium eiusmodi machinae ab Astrologis ponebantur, ut
Populus ex iis disceret, quô die Aequinoctia et Solstitia essent observanda, quot dies adhuc superessent usque ad illud et illud Aequinoctium sive Solstitium, quot dies ab alterutro praeterissent. Ceterum ad partes diei observandas, tempusque prandii aut cenae statum cognoscendum, aut cuiuscumque negotii, cui tempore condictô esset occurrendum, aliâ methodô, ex umbra videlicet pedibus metienda, utebantur, etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 732. et seqq. uti de more Persarum veterum sub initium Aequinoctii verni, nuptiae celebrandi, infra lemmate Nuptiale tempus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • POLOGRAPHIA — Graece Πολογραφία inter opera Astronomica Democriti, recensetur a Laertio in Vita eius: quâ voce intelligitur descriptio πόλων καὶ ἀναλημμάτων ςκιοθηρικῶν, polorum et analemmatum sciothericorum. Nempe veteres Graeci Πόλον primitus dixêre caelum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PILA — I. PILA apici obelisci, in Campo Martio, addita a Manilio Mathematico, cuius vertice umbra colligeretur in ipsa pila, occurrit apud Plin. l. 36. c. 10. Ei (obelisco) qui est in Campo Divus Augustus addidit mirabilem usum, ad deprehendendas Solis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”